monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 99
{XXXI} quae rectam non habent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut atriplex et blitum. scilla autem et bulbi et cepae et alium non nisi in rectum radicantur. sponte nascentium quaedam numerosiora sunt radice quam folio, ut spalax, perdicium, crocum.